MECARSUS

MECARSUS
MECARSUS
Siciliae urbs. Lycophron. Item oppid. Ciliciae in ora ad ostium Pyrami fluv. Mallo urbipropinquum. Est et Indiae fluv. ex Emodis montibus nascens. Dionys.
————— Ὕπανις θεῖός τε Μέγαρσος
Λαβρότατοι ποταμῶν. ————
Priscianus Magarsum habet pro Megarso. θεῖον vero Dionysii Steph. vastum interpretatur, Priscianus vero rapidum. Nos divinum potius reddidimus. Ille enim Poetis mos, ut fontibus ac fluminibus divinitatem quandam adscriberent. Hinc Propert. l. 1. eleg. 18. Divini fontes. Et. l. 2. eleg. 26. Divinae aquae. Theocritus,
———— Ἄγχεα καὶ πολαμοὶ θεῖον γένος.
Euripidi etiam apud Cicer. Ep. ad Att. l. 15. Ep. 4. dicuntur ποταμῶν ἱερῶν παγαί.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”